monumenta.ch > Ambrosius > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, In Psalmum David CXVIII Expositio, 22, 10
Ideo verus sapiens dicit: Si quis videtur sapiens esse inter vos in hoc saeculo, stultus fiat, ut sit sapiens; sapientia enim huius mundi, stultitia est apud Deum . Elaborandum est igitur ut in hoc saeculo stulti simus, nihil nobis cum philosophia; ne quis fidem nostram per elementa mundi huius traducat a vero; ne quis assertionem nostram per philosophiam depraedetur. Sic enim Arianos in perfidiam ruisse cognovimus, dum Christi generationem putant usu huius saeculi colligendam. Reliquerunt Apostolum, sequuntur Aristotelem. Reliquerunt sapientiam quae apud Deum est: elegerunt disputationis tendiculas, et aucupia verborum secundum dialecticae disciplinam, cum clamet Apostolus: Ne quis vos depraedetur per philosophiam, et inanem seductionem, secundum traditionem hominum, secundum elementa huius mundi, et non secundum Christum .